O Ecclesia-Unio Mystica
O Ecclesia-Unio Mystica无损flac下载mp3下载
O Ecclesia-Unio Mystica 在线试听歌词免费下载
O Ecclesia - Unio Mystica
Oculi tui similes saphiro sunt
Et aures tue monti bethel
Et nasus tuus est sicut mons mirre et thuris
Et os tuum quasi sonus
Aquarum multarum
In visione vere fidei
Ursula filium dei amavit
Et virum cum hoc seculo reliquit
Et in solem aspexit
Atque pulcherrimum iuvenem vocavit dicens
In multo desiderio
Desideravi ad te venire
Et in celestibus nuptiis tecum sedere
Per alienam viam ad te currens
Velut nubes que in purissimo aere
Currit similis saphiro
Et postquam ursula sic dixerat
Rumor iste per omnes populos exiit
Et dixerunt
Innocentia puellaris ignorantie
Nescit quid dicit
Et ceperunt ludere cum illa
In magna symphonia
Usque cum ignea sarcina super eam cecidit
Unde omnes cognoscebant
Quia contemptus mundi
Est sicut mons bethel
Et cognoverunt etiam
Suavissimum odorem mirre et thuris
Quoniam contemptus mundi super omnia ascendit
Tunc diabolus
Membra sua invasit
Que nobilissimos mores
In coporibus istis
Occiderunt
Et hoc in alto voce omnia elementa audierunt
Et ante thronum dei dixerunt
Wach rubicundus sanguis innocentis agni
In desponsatione sua effusus est
Hoc audiant omnes celi
Et in summa symphonia
Laudent agnum dei
Quia guttur serpentis antique
In istis margaritis
Materie verbi dei
Suffocatum est
O Ecclesia-Unio Mystica歌曲下载
| 歌曲 | 歌手 | 专辑 | 时长 | 歌曲下载 |
|---|---|---|---|---|
| O Ecclesia | Unio Mystica | Unio Mystica | 05:14 |
|
O Ecclesia-Unio Mystica热门评论
O Ecclesia-Unio Mystica 同专辑其他歌曲
- Intro-Unio Mystica
- Cunti Simus Concanentes: Ave Maria-Unio Mystica
- Automne-Unio Mystica
- Salva Nos-Unio Mystica
- Espiritu-Unio Mystica
- O Eucharie-Unio Mystica
- Essex-Unio Mystica
- Gaudete-Unio Mystica
- King Interlude-Unio Mystica
- King (I'm Namen Der Rose)-Unio Mystica/Qntal
- Harp Interlude-Unio Mystica
- Maria Matrem Virginem-Unio Mystica
- Die Quelle I'm Odenwald-Unio Mystica
- Ah Si Mon Moine-Unio Mystica
- The King of the Fairies-Unio Mystica