Audite Principes-Estampie
Audite Principes-Estampie无损flac下载mp3下载
Audite Principes-Estampie 在线试听歌词免费下载
Audite Principes - Estampie
Rex, in aeternum vive!
(Tunc Duo flexis genibus secreto dicent regi, ut faciat accersiri Danielem, et REX jubeat eum adduci:)
Audite, principes regalis curiae,
Qui leges regitis totius patriae.
Est quidam sapiens in Babylonia,
Secreta reserans Deorum gratia.
Ejus consilîum regi complacuit,
Nam prius Balthassar scriptum aperuit.
Ite velociter, ne sit dilatio;
Nos uti volumus ejus consilio.
Fiat, si venerit, consiliarius
Regis et fuerit in regno tertius.
(Legati, invento Daniele, dicent haec ex parte eius:)
Ex regali venit imperio,
Serve Dei, nostra legatio.
Tua Regi laudatur probitas,
Te commendat mira calliditas.
Per te solum cum nobis patuit
Signum dextrae, quod omnes latuit
Te Rex vocat ad suam curiam,
Ut agnoscat tuam prudentiam.
Eris, supra ut dicit Darius,
Principalis consiliarius.
Ergo veni, jam omnis curie
Praeparatur ad tua gaudie.
(Et Daniel:)
Audite Principes-Estampie歌曲下载
Audite Principes-Estampie热门评论
Audite Principes-Estampie 同专辑其他歌曲
- Congaudentes Celebremus-Estampie
- Ecce Venit-Estampie
- Heu Heu Heu-Estampie
- Hic Verus Dei Famulus-Estampie
- Jubilemus [cf. CB]-Estampie
- Multum Miror-Estampie
- Numquid Dari Observari-Estampie
- Nuntium Vobis-Estampie
- Regis Vasa-Estampie
- Rex Tua Nolo Munera-Estampie
- Solvitur In Libro Salomonis-Estampie
- Ut Scribentis Noscas Ingenium-Estampie
- Vocate Mathematicos-Estampie
- Vos Danielem Quaerite-Estampie